Hľadaný výraz: 2Mach 15,12-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. 13 Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum. 14 Respondentem vero Oniam dixisse: “ Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei ”. 15 Protendentem autem Ieremiam dextram dedisse Iudae gladium aureum et, cum daret, dixisse haec: 16 “ Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios ”.

1

mail   print   facebook   twitter